Página de Estudos das Fontes Pesquisadas

  • Fontes Franciscanas
  • Fontes Biográficas
  • São Boaventura
  • Legenda Menor

Legenda Menor - V,1

V - De obedientia creaturarum et condescensione divina. 

Lectio prima. 

1 
1 Aderat quidem servo suo Francisco is qui eum unxerat Spiritus Domini (cfr. Luc 4,18) et ipse Dei virtus et sapientia Christus (cfr. 1Cor 1,24), cuius virtute fiebat et gratia, ut sibi non solum incerta et occulta (cfr. Ps 50,8) patescerent, verum etiam mundi huius elementa parerent. 
2 Quodam namque tempore, cum consilium daretur a medicis et instanter suaderetur a fratribus, ut contra infirmitatem oculorum pateretur sibi per cocturae subveniri remedium, humiliter vir Dei assensit, pro eo quod id non solum medela contra aegritudinem corporis, verum etiam materia foret exercendae virtutis. 
3 Sensu vero carnis ipsius ad conspectum instrumenti ferrei iam igne candentis naturali quodam horrore concusso, vir sanctus ignem alloqui coepit ut fratrem, in Creatoris nomine ac virtute praecipiens, ut suum ei contemperaret ardorem, quo suaviter urentem sustinere valeret. 
4 Profundato autem crepitante ferro in tenera carne, et ab aure usque ad supercilium coctura protracta, vir Deo plenus exsultans in spiritu: “Laudate”, inquit ad fratres, “Altissimum, quia, ut verum fatear, nec ignis ardor molestiam intulit nec carnis me dolor afflixit!”.