Página de Estudos das Fontes Pesquisadas

  • Fontes Franciscanas
  • Fontes Biográficas
  • São Boaventura
  • Legenda Menor

Legenda Menor - IV,8

Lectio octava. 

8 
1 Tempore, quo Domini famulus Reate iacebat infirmus, praebendarius quidam, nomine Gedeon, lubricus et mundanus, infirmitate gravi correptus et lectulo decubans, cum ad eum fuisset delatus, lacrimose rogabat cum simul adstantibus, ut ab ipso crucis signaculo signaretur. 
2 Ad quem ille: “Cum olim vixeris secundum desideria carnis (cfr. Sir 17,24), non veritus iudicia Dei (cfr. Gal 5,16), non propter te, sed propter devotas intercedentium preces, signo te crucis hoc modo signabo, ut tibi ex nunc pro certo insinuem, quod sis graviora passurus, si ad vomitum (cfr. Prov 26,11) redieris liberatus”. 
3 Signo itaque crucis super eum facto a capite usque ad pedes, insonuerunt ossa renum eius, audientibus cunctis, veluti cum manu ligna sicca franguntur, statimque is qui contractus iacuerat, surrexit sanus et in laudem Dei prorumpens: “Ego”, inquit, “sum liberatus”. 
4 Paucis autem interlapsis temporibus, cum, Dei oblitus, corpus impudicitiae reddidisset, et sero quodam coenasset in hospitio cuiusdam canonici nocteque illa dormiret ibidem, tectum domus super omnes subito corruit et illum solum, ceteris mortem evadentibus, interemit. 
5 Sicque factum est, ut simul in hoc uno eventu patesceret, quam sit severus ingratis zelus divinae iustitiae, quamque verax et certus in dubiis fuerit qui Franciscum repleverat spiritus prophetiae (cfr. Apoc 19,10).