Página de Estudos das Fontes Pesquisadas

  • Fontes Franciscanas
  • Fontes Biográficas
  • São Boaventura
  • Legenda Menor

Legenda Menor - II,4

Lectio quarta. 

4 
1 Properante itaque ipso cum sociis iuxta propositum comparere conspectui Summi Pontificis, domini scilicet Innocentii tertii, praevenit eum dignatione clementiae Dei virtus et sapientia Christus (cfr. 1Cor 1,24) suum per visionem commonefaciendo Vicarium, ut supplicanti pauperculo et placidum daret auditum et benignum praeberet assensum. 
2 Vidit namque in somnis (cfr. Gen 28,12) Pontifex ipse Romanus Lateranensem basilicam ruinae fore iam proximam, quam quidam homo pauperculus, modicus, et despectus, proprio dorso submisso, ne caderet, sustentabat. 
3 Cum igitur in famulo Dei sapiens contemplaretur antistes simplicis animi puritatem, mundi contemptum, paupertatis amorem, propositi perfecti constantiam, animarum zelum ignitumque voluntatis sanctae fervorem: “Vere”, inquit, “hic est ille, qui opere ac doctrina Christi sustentabit Ecclesiam”. 
4 Proinde ad ipsum praecipuam ex tunc devotionem concipiens ac petitioni eius per omnia se inclinans, approbavit Regulam, 
5 dedit de poenitentia praedicanda mandatum, postulata tunc cuncta concessit ac plura se concessurum in posterum liberaliter repromisit.